igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath
regnavit Abiam super Iudam
tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Maacha filia Absalom
ambulavitque in omnibus peccatis patris sui quae fecerat
ante eum nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut
cor David patris eius
sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in
Hierusalem ut suscitaret filium eius post eum et staret
Hierusalem
eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non
declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae
suae excepto sermone Uriae Hetthei
attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni
tempore vitae eius
reliqua autem sermonum Abiam et omnia quae fecit nonne haec
scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda fuitque
proelium inter Abiam et inter Hieroboam
et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in
civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo
in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israhel regnavit Asa
rex Iuda
et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen
matris eius Maacha filia Absalom
et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David
pater eius
et abstulit effeminatos de terra purgavitque universas
sordes idolorum quae fecerant patres eius
insuper et Maacham matrem suam amovit ne esset princeps in
sacris Priapi et in luco eius quem consecraverat subvertitque
specum eius et confregit simulacrum turpissimum et conbusit in
torrente Cedron
excelsa autem non abstulit verumtamen cor Asa perfectum
erat cum Deo cunctis diebus suis
et intulit ea quae sanctificaverat pater suus et voverat
in domum Domini argentum et aurum et vasa
bellum autem erat inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis
diebus eorum
ascendit quoque Baasa rex Israhel in Iudam et aedificavit
Rama ut non possit quispiam egredi vel ingredi de parte Asa
regis Iudae
tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat
in thesauris domus Domini et in thesauris domus regiae dedit
illud in manu servorum suorum et misit ad Benadad filium
Tabremmon filii Ezion regem Syriae qui habitabat in Damasco
dicens
foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem
tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias
et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et
recedat a me
adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui
in civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum
Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim
quod cum audisset Baasa intermisit aedificare Rama et
reversus est in Thersa
rex autem Asa nuntium misit in omnem Iudam nemo sit
excusatus et tulerunt lapides Rama et ligna eius quibus
aedificaverat Baasa et extruxit de eis rex Asa Gaba Beniamin et
Maspha
reliqua autem omnium sermonum Asa et universae
fortitudines eius et cuncta quae fecit et civitates quas
extruxit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum
Iuda verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes
et dormivit cum patribus suis et sepultus est cum eis in
civitate David patris sui regnavitque Iosaphat filius eius pro
eo
Nadab vero filius Hieroboam regnavit super Israhel anno
secundo Asa regis Iuda regnavitque super Israhel duobus annis
et fecit quod malum est in conspectu Domini et ambulavit
in viis patris sui et in peccatis eius quibus peccare fecit
Israhel
insidiatus est autem ei Baasa filius Ahia de domo Isachar
et percussit eum in Gebbethon quae est urbs Philisthinorum
siquidem Nadab et omnis Israhel obsidebant Gebbethon
interfecit igitur illum Baasa in anno tertio Asa regis
Iuda et regnavit pro eo
cumque regnasset percussit omnem domum Hieroboam non
dimisit ne unam quidem animam de semine eius donec deleret eum
iuxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae
Silonitis
propter peccata Hieroboam quae peccaverat et quibus
peccare fecerat Israhel et propter delictum quo inritaverat
Dominum Deum Israhel
reliqua autem sermonum Nadab et omnia quae operatus est
nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel
fuitque bellum inter Asa et Baasa regem Israhel cunctis
diebus eorum
anno tertio Asa regis Iuda regnavit Baasa filius Ahia
super omnem Israhel in Thersa viginti quattuor annis
et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Hieroboam
et in peccatis eius quibus peccare fecit Israhel